Rozmiar: 15909 bajtów

CXL

1327, September 3. Breslau.

Bischof Nanker von Breslau bestätigt die unter No. CXXXIX. mitgetheilte Schenkung.

In nomine domini amen. Cura pastoralis officii nos inducit, ut eos, qui renuntiatis mundi illecebris divinis laudibus aliisque pietatis operibus constanter insistunt, promotionis nostre suffragiis favorabiliter prosequamur. Ea propter nos Nankerus dei et apostolice sedis providentia Wrat. episcopus universis et singulis presentem paginam inspecturis volumus esse notum, quod cum capella sancti Nycolay in Parva Stynavia prope Olaviam consueta hactenus per seculares clericos gubernarii, per resignationem domini Wytkonis eiusdem capelle capellani, ad manus nostras factam liberam vacavisset, nos considerato pio desiderio strennui militis domini Johannis Zchamborii predicte capelle patroni, cupientis in ibi divinum cultum augeri hospitalitatemque largius exerceri, admisimus, et consensimus, quod idem dominus Johannes dei et predictorum intuitu iuspatronatus in prefata capella sibi competens ac ipsam capellam abbati de Camencz ipsique et monasterio dedit et cessit liberaliter coram nobis. Nos autem donatione ac cessione huiusmodi sic pietatis animo celebratis nostre mentis oculos etiam ad divini cultus aucmentum flectere pro nostre possibilitatis modulo cupientes, et ut inibi maior hospitalitas, ut premissum est, valeat exerceri ipsiusque monasterii bona vel res mobiles in tranquillitatis tempore tanto tutius valeant conservari de communi consensu et unanimi voluntate capituli nostri eidem abbati ac ipsi monasterio omne ius nostrum episcopale, quod in dicta habemus capella, pure propter deum donamus et remittimus in hiis scriptis ipsamque capellam memorato monasterio de Camencz incorporamus perpetuo ac unimus; sic, quod dictam capellam decetero habeant pleno iure, ita tamen, quod porrochyali ecclesie inantea exinde nullatenus preiudicium aliquod generetur, sed omne ius, quod pro nunc habemus, sine inpedimento quolibet habeat in futuro. Insuper presentibus nychilominus indulgemus, quod abbas prenominati monasterii, qui pro tempore fuerit, in sepedictam capellam, quodquod voluerit proprio iure instituere ac removere, monachos possit aliosque ibidem locare, prout sibi placuerit vel melius videbitur expedire; ita tamen, quod frequenter ibidem ad minus duos monachos habeat, qui continue in missis dicendo ac aliis officiis divinis virtutum domino deserviant iuxta posse. In quorum omnium testimonium et robur validius firmitatis ipsis presentes patentes litteras dari fecimus ad petitionem dicti domini Johannis nostro ac capituli nostri sigillorum appensione communitas. Actum et datum Wrat. in capitulo nostro, quod habuimus in capella curie nostre III. Nonas Septembris anno domini M.CCC.XXVII.; presentibus honorabilibus viris et dominis: videlicet Henrico de Baruth preposito sancti Johannis nostre maioris ecclesie, Janussyo eiusdem ecclesie custode, Nycolao preposito sancte Crucis, Hermanno decano eiusdem ecclesie, magistro Goschone decano Wladyslaviensi, Paschone archydiacono Legnycensi, Conrado officiali, magistro Arnoldo, Henrico de Drogos, Henrico de Wyrbna seniore et Henrico de Wyrbna iuniore, magistro Stankone, Tyczkone de Panowycz ac aliis fratribus nostris et canonicis.

Or. Perg. An Pergamentstreifen das S. des Bischofs (Bischof auf einem mit Löwenköpfen verzierten Faldistolium sitzend, mit dem Krummstab in der Linken, die Rechte zum Segnen erhoben; rechts und links der Arme ein frei schwebendes Beil. Umschrift: S . NANKERI . DEI . GRA . EPY . WRATISLAVIEN.) und des Convents (das bekannte, die Taufe Christi darstellende S.).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów